In dieser Version sind in rot die vom Kanzleistandard und von Formelbüchern abweichenden Teile gekennzeichnet.



Clemens episcopus servus servorum dei venerabili fratri .. archiepiscopo Messanensi salutem et apostolicam benedictionem. Ad audientiam nostram pervenit quod tam dilecti filii .. archimandrita et conventus monasterii Sancti Salvatoris de Lingua Fari Messanensis ordinis Sancti Basilii quam predecessores eorum decimas, terras, domos, vineas, grangias, piscarias, castra, casalia, prata, pascua, stagna, lacus, nemora, molendina, iura, iurisdictiones et quedam alia bona ipsius monasterii, datis super hec licteris, confectis exinde publicis instrumentis, factis renuntiationibus , interpositis iuramentis et penis adiectis , in gravem eiusdem monasterii lesionem nonnullis clericis et laicis, aliquibus eorum ad vitam, quibusdam vero ad non modicum tempus et aliis perpetuo ad firmam vel sub censu annuo concesserunt , quorum aliqui dicuntur super hiis in forma communi a sede apostolica confirmationis licteras impetrasse. Quia vero nostra interest lesis monasteriis subvenire fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatinus ea que de bonis ipsius monasterii per concessiones huiusmodi alienata inveneris illicite vel distracta, non obstantibus licteris, instrumentis renuntiationibus iuramentis penis et confirmationibus supradictis ad ius et proprietatem eiusdem monasterii legitime revocare procures. Contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere. Dat. Vienne non. octobris pontificatus nostri anno sexto.

 

BD.


SchrV auf Plica rechts: N. Campell.


zurück zur Hauptversion von ADM 196.