Jurisdiktionsmandat Innocenz III. zugunsten von San Salvatore zu Messina
Toledo, Archivo Ducal Medinaceli, Fondo S(icilia), perg. 125 [Sparti; alte Signatur S 524], Original (A)
Rom, Biblioteca Apostolica Vaticana, Vat. lat.8201, Abschrift des 17. Jahrhunderts (V)
Ed. Fontes III.2, 399 Nr. 169 nach V
Innocentius episcopus servus servorum dei. Dilectis filiis .. abbati et ..
priori Militen. salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte dilectorum filiorum .. archimandrite
ac conventus Sancti Salvatoris de Lingua Messanen. nobis est oblata querela, quod nobiles viri Iohannes et
Nicolaus de Giratio fratres, Oppidane diocesis, ipsos monasteriis Sancti Iohannis de Laura et Sancti Philareti, que pertinent
ad eosdem, contra iustitiam spoliarunt. Cum igitur spoliatis iniuste restitutionis sit beneficio succurrendum, discretioni
vestre per apostolica scripta mandamus , quatinus eis sicut iustum fuerit restitutis audiatis si quid fuerit questionis
et appellatione remota fine canonico terminetis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari.
Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, per censuram eandem appellatione cessante cogatis
veritati testimonium perhibere.
Dat. Laterani V kal. Octobris, pontificatus nostri anno
tertiodecimo.
Kursiv wiedergegeben sind die formelhaften Teile des Dokuments.
© Horst Enzensberger 2004
Letzte Änderung 27.05.2007