Gregor IX. gewährt den Besuchern der Bamberger Klosterkirche St. Michael am Fest der Kirchweihe einen Ablaß von zwanzig Tagen der ihnen auferlegten Buße.

Perugia, 1235 Juli 14

 


GREGORIUS episcopus servus servorum Dei dilectis filiis .. abbati et conventui monasterii sancti Michaelis Babembergen(sis) salutem et apostolicam benedictionem. Licet is de cuius munere venit ut sibi a fidelibus suis digne ac laudabiliter serviatur de habundantia pietatis sue que merita supplicum excedit et vota beneservientibusa multo maiora retribuat quam valeant promereri nichilominus tamen desiderantes reddere domino populam acceptabilem fideles Christi ad complacendum ei quasi quibusdam illectivis premiis indulgentiis scilicet [e]t b remissionibus invitamus ut exinde reddantur divine gratie aptiores . Cupientesc igitur d ut ecclesia vestra congruis honoribus frequentetur omnibus vere penitentibus et confessis qui ecclesiam ipsam in die consecrationis eiusdem venerabiliter visitarint de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius e, auctoritate confisi viginti dies de iniunctis sibi penitentiis misericorditer relaxamus. Dat. Perusii, II id. Iulii pontificatus nostri anno nono.

B.P.

a) v in Falte. A. b) Loch in A. c) ab hier bei Schweitzer . d) fehlt Schweitzer. e) fehlt Schweitzer.


zurück zum Ausgangspunkt

© Horst Enzensberger 1997 . Letzte Änderung am 2.5. 2000.