Gregor IX. gewährt einen jährlichen Ablaß von 40 Tagen zum Jahrestag der Kirchweihe des Bamberger Domes .

Perugia 1235 Juli 5

 


GREGORIUS episcopus servus servorum Dei universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem et apostolicam benedictionem. Quoniam, ut ait apostolus, omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout in corpore gessimus sive bonum fuerit sive malum, oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus prevenire ac eternorum intuitu seminare in terris quod reddente domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in celis firmam spem fiduciamque tenentes, quoniam qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet vitam eternam. Cum itaque ad promerenda gaudia sempiterna sanctorum suffragia sint plurimum oportuna universitatem nostram monemus, rogamus et hortamus in domino in remissionem vobis peccaminum iniungentes, quatinus ad ecclesiam Bambebergensem imploraturi a domino veniam delictorum in humilitate spiritus accedatis. Nos enim, ut Christi fideles quasi per premia salubriter ad merita invitemus, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi omnibus cum debita reverentia et devotione illuc accedentibus annuatim in die dedicationis eiusdem ecclesie quadraginta dies de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus. Datum Perusii III Nonas Julii pontificatus nostri anno nono.

(BP)


zurück zur Seite Forschung

© Horst Enzensberger 1997. Letzte Änderung am 30. Mai 2007 .